monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 215, 2
Eia, sancte Stephane, dic aliquid Iudaeis, ut incipias lapidari, et possis coronari. Iaculare verba, et excipe saxa. Dic aliquid de incircumcisis cordibus, et morieris lapidibus. Dic aliquid de eo cuius nomen nolunt audire. Erubescant et saeviant, muta efficiantur labia dolosa . Dic eis ubi vides vivum, quem irriserunt crucifixum. Dic eis ubi eum vides, et hic non vives; sed cum illo melius vives. Dic eis quia nihil est quod fecerunt; vivit quem occiderunt. Dic eis quia vides ad dexteram Patris stantem, quem irriserunt in cruce pendentem. Et ille inquit: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. At illi clamantes continuerunt aures suas. Aures clauserunt, et ad lapides cucurrerunt, impetumque fecerunt omnes in eum, et lapidabant Stephanum invocante Dominum, et dicentem, Adhaesit anima mea post te , quia lapidatur caro mea pro te. Accipe spiritum meum : et redde mihi promissum tuum.